monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 5
III. MANSIO. Et profecti de Soccoth, castra metati sunt in Etham, quae est in extremo solitudinis . Tertia Mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. ETHAM nobis sonat fortitudo, atque perfectio, de qua et David canit: 'Tu dirupisti fluvios Etham,' , id est, 'fortes.' Grandis est fortitudo, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc iuxta Aegypti fuisse regiones. In eo enim quod dicitur, quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis, scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem: ut his ducibus ad sanctam Terram pervenire valeamus.